- OBNOXIATIO et Charta obnoxiationis
- OBNOXIATIO et Charta obnoxiationisin Formulis medii aevi interdum spectat bona ipsa, in terdum personas. Prioris generis exstat formula, apud Marculfum l. 2. form. 9. quâ Pater, qui bonorum, quae uxori suae praemortuae dederat, usumfructum a filiis accipit, eâ conditione, ut villas alias ex suis bonis illis obnoxiet pro ipso usu, ita ut ea vendere aut alienare ei non liceat, sed in filiorum arbitrio et potestate remaneant. Cui adde formul. 9. ex Baluzianis. Alia Obnoxiationis species fuit, cum quis prae inopia, necessitate ac infirmitate, pecuniam aut bona alia in victum accipit, eôque nomine libertatem suam commodanti obnoxiat, ita ut, velut de quolibet mancipio proprio, ipsi commodanti facere liceat, potestatemque habeat debitorem vendendi, commutandi et disciplinam imponendi, ut est in Formulis secundum Legem Roman. Et quidem in Capitul. theodori Cantuariens. c. 12. Homo tredecim annorum se ipsum potest servum facere. Exemplum rei huius antiquissimum in Aegyptiis habemus, qui durantibus annis inopiae et fame ingravescente, Pharaoni, post iumenta et agros, seipios mancipâsse leguntur, in Historia sacra Iosephi Patriarchae, Gen. c. 47. v. 19. Licuisse vero etiam Patri, urgente necessitate, filium in servitutem dare, docent Novella 2. Valentin. et l. un. de Patr. qui sil. distrax. l. u. de his qui sanguinol. et l. 2. de Alim. quae inop. Parent. quae observavit Iax. Gototredus ad d. l. un. de Patrib. qui sil.etc. His autem servis nati, in tali servitio, liberi erant, uti discimus ex Edicto Pistensi c. 34. Sed nec semper se ipsos vendebant, verum per alios vendi patiebantur, tamquam originarii essent scrvi, de quibus haec sancit Lex Wisigoth. l. 5. tit. 4. §. 10. Ingenuum qui se vendi permiserit et pretium cum venditore partitus sit, ut circumveniret emptorem, in servitute permanere debere, posse tamen pretiô datô redimi et in pristinam libertatem asseri, vel a se vel a Parentibus. Quo spectant illa Gregor. Turonen s. l. 3. c. 15. Veni mecum et venunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum pretium meum, etc. Ne proin huiusmodi fraus contingeret, Lege Longebardorum sancitum est l. 3. tit. 9. §. 5. ut in publico, per antiquam consuetudinem, id perageretur, scilicet in Curia, coram Magistratibus. At Saxonum Lege, nullus se in servum dare poterat, reclamante herede: ita Speculum Saxonicum l. 3. Art. 32. §. 4. art. 42. §. 9. Diversis porro modis quis sese in servum obnoxiabat. Interdum enim, ut pretium sui acciperet, ut in Formul. cit. Interdum a mortis periculo liberatus, ob crimen aliquod perpetratum, ei a quo compositio exoluta fuerat, cum ipse solvendo non esset, sese in servum addicebat. Praeterea aliquis in servum ad vitam suam sese dabat, cum pecuniam, in quam condemnatus fuerat, pro restitutione aliqua, non haberet quam transsolveret. Denique, si quis rem furatus fuerat, donec compositionem exsolvisset, in dominium illius, cuius res erat, transibat, brachiô in collum positô et per comam capitis sui, ut cst in Formulis parentalibus c. 26. Sic Lege Ladislai Hungariae Regis l. 2. c. 11. et l. 3. c. 5. Nobilis, qui domum alterius invasit aut illius uxorem flagellavit, si mulctam decretam solvere non possit, rasô capite vendi iubetur. Adde, quae in hanc sententiam habent Lex Baiuvar. tit. 1. c. 11. tit. 2. c. 1. §. 5. et varia Capitularia laudata Car. du Fresne Glossar. Ncc non quae hic ipse notavit ad Cinnamum p. 485.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.